1.21
Tum Philus: Nihil novi vobis adferam, neque quod
a me sit cogitatum aut inventum; nam memoria teneo
C. Sulpicium Gallum, doctissimum, ut scitis, hominem,
cum idem hoc visum diceretur et esset casu apud M.
Marcellum, qui cum eo consul fuerat, sphaeram, quam
M. Marcelli avus captis Syracusis ex urbe locupletissima atque ornatissima sustulisset, cum aliud
nihil ex tanta praeda domum suam deportavisset, iussisse proferri; cuius ego sphaerae cum persaepe propter Archimedi gloriam nomen audissem, speciem ipsam
non sum tanto opere admiratus; erat enim illa venustior et nobilior in volgus, quam ab eodem Archimede factam posuerat in templo Virtutis Marcellus
idem.
1.22 Sed posteaquam coepit rationem huius
operis scientissime Gallus exponere, plus in illo Siculo ingenii, quam videretur natura humana ferre
potuisse, iudicavi fuisse. Dicebat enim Gallus sphaerae illius alterius solidae atque plenae vetus esse inventum, et eam a Thalete Milesio primum esse -- -- tornatam, post autem ab Eudoxo Cnidio, discipulo, ut ferebat, Platonis, eandem illam astris stellisque, quae
caelo inhaererent, esse descriptam; cuius omnem
ornatum et descriptionem sumptam ab Eudoxo multis
annis post non astrologiae scientia, sed poetica quadam facultate versibus Aratum extulisse. Hoc autem
sphaerae genus, in quo solis et lunae motus inessent
et earum quinque stellarum, quae errantes et quasi
vagae nominarentur, in illa sphaera solida non potuisse finiri, atque in eo admirandum esse inventum
Archimedi, quod excogitasset, quem ad modum
in dissimillimis motibus inaequabiles et varios cursus
servaret una conversio. Hanc sphaeram Gallus cum
moveret, fiebat, ut soli luna totidem conversionibus
in aere illo, quot diebus in ipso caelo, succederet, ex
quo et in [caelo] sphaera solis fieret eadem illa defectio et incideret luna tum in eam metam, quae esset
umbra terrae, cum sol e regione